Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

prohibentes , imo se reminisci nsserentes, olim i^ psam possessionem ad monasterium B. Yirginis de Saagh pertinuisse ; sed per quem modum ab ipso monasterio fuerit alienata , ignorarentj praedietus vero Magister Petrus, filius Bither, nee propria persona ibi comparuisset, nec suum procurat >rem cum litteris procuratorjs, prout secundum teuo­rem priorum litterarum nostrarum facere debebat, curauisset destiuare; nisi praedictus Stephanus, li­lius Nicolai de Palotha, absque lilteris procurato­riis pro ipso Magistro Petro comparens , non re­ambulationem, sed nec statutionem praedictae pos­sessionis Palota ipsis Praeposito ac Conuentui fa­ciendam prohibuissel, nec etiam litteras causales inter partes emanatas rogatus exhibere potuisset ; postulans ipse Magister Iacobus, Procurator eius­dem Domini Praepositi et conuentus iustitiam in praemissis iinpertiri; quibus sic perceptis praedi­ctus Michael pro ipso Aiagistro Petro, filio Bither, cum praedictis litteris procuratoriis reginalibus ex­surgens, ipsam possessionem Palota vocatam, quam diclus Dominus Praejjositus, et conuentus nomine iuris ecclesiae suae recaptiuasset, eidem Aiagistro Petro , filio Bither, efficacium instrumentorum ro­bore attinere proponens, ad eorumdem exhibiti­onem dilationis terminum eidem Domino suo per nos petierat deputari; vnde nos perceptis conti­nentiis lillerarum praelibati Capituli Strigoniensis, auditis etiam propositioriibus partium , commisera­mus decernentes, vt vtraeque partes vniuersa ipso­rum instrumenta in facto diclae possessionis Palo­ta habita, in quindenis Pentecostes anno superius expresso contra PP. corain nobis exhibere debuis­sent, quibus quindenis Pentecostes occurrentibus,

Next

/
Thumbnails
Contents