Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
discretas habentes, et quae quatenus ibi astiterimus personaliter. Idem eidem Laurentio, filio Andreae, pro futura cautela Magistrum Mauricium contra filium scilicet ex praetacta Domina. Pro illis vero nulla persona astitit, quae aliquod responsum daret coram nobis. Datum in vigilia Festi Pentecostes. Anno Domini Millesimo , trecentesimo , trigesimo septimo. u Ex autographo archiui Comitum Sztaray <le NagyMiluily. Kaprinay suh B. T. XXIX. nro 111. p. 4. sqq. CXXXII. An. Ch. 1337. Capitulum Nilriense super possessionibus Zodo et Musla camhiatis priuilegialts elargitur. Vniuersis Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris , praesentem paginam inspecturis, Capitulum Ecclesiae Nitriensis salutem in omnium Saluatore. Ordinationes partium testimonio litterarum solent solidari, inconcussum quippe permanet id, quod fuerit patrocinio literarum communitum. Eapropter ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire : quod venerabilis in Christo Pater, Dominus Chanadinus, Dei et Apostolica gratia Archiepiscopus Strigoniensis, eiusdemque loci Comes perpetuus ab vna parte; item Briccius, filius Iacobi, filii Wachan de Musla, et nobilis Domina mater sua, relicta eiusdem lacobi, ac Ioannes, filius — — — et Doinina Petronolla, Agatha, Elisabeth, Clara, filiabus praedicti Iacobi ex altera parte, nostram personaliter accedentes praesentiam proposuerunt oraculo viuae vocis: quod ipsae partes in possessionibus eorum infrascriptis — — — — — — — — se fecissent, et bona voluntate ipsorum ordinassent; quod