Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

psorum , ipsis omnimodam congruam et condi­gnam fecissent, et impendissent satisfactionem, et ipsi super eisdem decem marcis contenti, eosdem filios Nicolai, et filios Francisci, ac ipsorum liae­redes super prelibatis e.xpensis quoad portionem ipsorum, vt premissum est, reddidissent et reli­quissent, et coram nobis dictus Demetrius tam pro se, quam vigore dictarum procuratoriarum pro eodem Patre suo reddidit et reliqult penitus et per omnia expeditos. Datum quinto die octauarum Na­tiuitalis Sancti Iohannis Baptistae prenotgtarum, Anno Domini Millesimo, trecentesimo, tricesimo septimo. " Ex antlientico transumto Vicarii Agriensis anno 13/fB. pmana£o. Vide suo loco. CXXI. An. Ch. 1337. Capitulum Faciense diuisionales inter Jili­os Dubech ac Dacso super possessionibus Nenje, Pa~ lajtha , et Lom , metis assignatis, elargitur. Nos Capitulum Ecclesiae Vaczierjsis memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit vniuersis: quod Andreas, Dacso, Lorandus, fily Demetry, fily Dubak ab vna; item Stephanus, Nicolaus, et Dubak, fily Luca, fily eiusdem Dubak , parte ab altera, in nostra prae- . sentia personaliter constituti , confessi sunt viua voce, coram nobis diuisionem perpetuam et irre­uocabilem in filios filiorum , pacificam et concor­dem praemissa fraterna dilectione possessionum i­psorum emptitiarum vel haereditariarum Nenye , Palajta et Lom vocatarum, in comilatu Ilonthensi existentium fecisse, et ordinasse tali modo: Primo ct principaliter possessionem Nenye vocatam>

Next

/
Thumbnails
Contents