Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
Dyonisy esset haereditaria, et ad eos haereditario iure pertineret ; sed praefatus Dominus Palatinus in praemissis iustitiam eis exhibere noluisset. Super quo fidelitati Vestrae praeeipientes mandamus, quatenus Yestrum mittatis hominem idoneum pro testimouioj quo praesente Stephanus de Haraszt, aut Iwanka, filius Dauid, aliis absentibus homo noster, ab omnibus, quibus decuerit, et specialiter a Nobilium Vniuersitate, dictorum Comitatuum sciat et inquirat in eo: vtrum dicta possessio Csepely eorumdem filiorum Dyonisy sit haereditaria? Et si Nobiles eorumdem Comitatuum in dicta congregatione ipsam haereditariam eorumdem acclamauerint, et dixerint, tunc omnimodam veritatem, et secundum quod vobis veritas constiterit, de praemissis nobis fideliter rescribatis. Dalum in Visegrad feria quarta proxima anle festum Beatae Margarethae Virginis. An. Dom. MCCCXXXVII. Nos igitur preceptis Excellentiae vestrae satisfacere cupi£ntes, vt tenemur, cum praefato — — hominem nostrum, virum idoneum, videlicet Magistrum loannem Clericum de choro nostro transmisimus pro testimonio , ad praeinissa mandata Vestra exequenda, qui quidem homo vester demum ad nos rediens, nobis retulit eo modo, quod ipse vna cum testimonio nostro ab omnibus Nobilibus et innobilibus, ac ab aliis cuiusuis status et conditionis hominibus, in dictis tribusCoinitatibus Vng , Beregh et Zabolch, et alias super praemissis diligenter inquirentes, talem scire potuissent veritatem : quod praefata possessio Csepely in praefato Comitalu Vngh existens , ipsorum Nicolai et Gregory, filiorum Dyonisy esset haereditaria , et ad eos de iure pertineret haereditario; sciuissenX