Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

berlus Clericus connolarunt. V. Bayern im Mor­qenlande, vonlos. von Hormajr p. 22. Tab.Acuth. p. 659. In his quoque consentientem, vtcunque habe­mus Constantinum Porphyrogenetam, qui terram Seruiae notat, dicens: In loco autem, vbi nunc habitant, antiqua quaedam monumenta supersunt; inter quae pons Trajani Imperatoris (prope Vas­kapu in Valachia ) ad initia Turciae; etBelgrada quae trium dierum itinere ab ipso pontedistat; — Sirmium, quod Belgradaabest duorum dierum iti­nere j inde magna Morauia" Cap. XL. Portam Wa­cil attingit: „Confines autem Turcis sunt orien­lem versus Bulgari" inquiens. Cap. eodem. V. Ab occidente (nempe spectata parte Grae­corum ) vsque ad mare, vbi est Spaletina ciui­tas." Hoc sic enarrat idem Belae regis Notarius: Capitanei Lelu, Bulsu, atque Bothond ( Seruia, ac Bascia subactis) egressi vsque ad mare peruene­runt, et omnes nationes patriae illius dominatui Arpad, Ducis Hungarorum, potenter et pacifiee subiugauerunt; et ciuitatem Spalatensem ce­perunt, et totam Croatiam, sibi subiuga­uerunt'* Cap. XLII. Cum in iimitibus Hungariae designandis fides Belae Notarii hucdum constiterit; praesumendum sane est, hoc quoque in puncto veritatemprodidisse. Hac certe, nec alia causa, Mircimirus, qui Croatiae, ac Dalmatiae id temporis praeerat, epocham Fran­ciae regium , quod pater ipsius Tirpimirus factita­uit, suis diplomatibus neutiquam praeposuerat; quia ab eorum iugo per Hungaros exemtus, his dein fiduciali iure obstringebatur. V. Dipl. in cod. nostro Tom. I. Nec alia fuit causa, quod Hungari,

Next

/
Thumbnails
Contents