Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

micos de partibus Golgothae (Galgocz) expulit." Chronicon Thuroczii P. II. C. VII. Item: „ Post­quam Zatoplug per Hungaros est necatus, et Hun­gari descenderunt in Pannoniam — anno septi­mo Morauiam et Bohemiam crudeliter spoliarunt, et cum victoria, treu gis cum Duce Wratis­lao ordinatis, redierunt. c t Ibid. C. XXIII. Hoc in argumento consentiunt etiam Scripto­res exteri: Constantinus Porphyr. aflirmat: „Magna Morauia, id est Schendoploci regio, omnino a Turcis vastata est, et ab ipsis iam obtinetur." C. de adm. Iinp. XIII. Epis. Bauariae A. 900. litteris ad Io­annem PP. XI. queruntur: „Mojmarii vero Sclaui Hungarorum multitudinem ad se assumpserant, et eorum more capita suorum pseudo-christianorum penitus detonderunt, et super nos christianos im­miserunt, atque ipsi superuenerunt. — In tota Pan­nonia nostra, maxima prouincia f tantum vna non apparet ecclesia." Cod. Dipl. Tom. I. p. 255. Ast mox Principes Bohemiae, ex indigenis fa­cti, quos inter Spignews, acWratislaus, post­quam Germaniae Imp. An. 915. semet subiecissent, clientelares Ilungarorum esse desierunt; limitibus regni permanentibus ; quos S. Ladislaus rectifica­uit, ac Carolus Robertus sub Wenceslao Boemo turbatos restaurauit. V. Dipl. Anni 1547. III. E x p a r t e P o 1 o n o r u m, vsque mon­tem Tatur, sicut primo fecerat regni metam Borsu, filius Bunger." Intelligitur hic inons Tatra cum Alpibus Carpaticis. Factum sic referunt Scriptores domestici: „ Dum redicati fuissent Hungari com­muni consilio, et ammonitione omniumincolarum, missus est Borsu , filius Bunger, cum valida manu versus terram Polonorum, qui confiuia regni cou-

Next

/
Thumbnails
Contents