Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

Episcopi iustis supplicationibus et petitionibus, attendentes, quod saluti nostrae tunc bene proui­demus , si beneficia priorum suo in iure cum ple­no effectu conseruamus. Non enim ordine virtu­tum minori sede sedet illud tueri, quod partum est, quam quod nouo condere actus gratiarum. Cupientes igitur piae considerationis affectibus con­scientiam nostram informare, et pro tot et tantis bonis, Gubernaculo nostri regiminis diuina misle­rationecreditis, volentes aliqualiter correspondere, praedictam donationem decimarum salium in dictis locis ipsi Domino Episcopo et ipsi Ecclesiae pro­uenientium confirmamus, ratificamus, ex proui­sione nouae nostrae gratiae talem libertatem, et huiusmodi exemptionis priuilegium et immunita­tem concedimus, et edicimus praesentis priuilegii auctoritate, praedictos saJes Decimales a Yajuoda Transiluano, et ab omnibus officialibus et Comiti­bus suis, et a Comitibus Camerae nostrae, et of­ficialibus eorumdem in omnibus eximentes iu hunc modum : Quod idem Dominus Episcopus, et sui officiales sales Decimales in Szekakna, in Kulus­akna, in Desakna, et in Torda, etiam Capituli eiusdem Ecclesiae B. Michaelis ibidem in Torda de salis fodina ipsorum libere percipiant, et de­ferri faciant, tam in aqua, quam in terris pro­priis , vel quocunque eis placuerit in vecturis, absque omni exactione tributoruin , et absque ali­cuius alterius impedimenti grauamine, et difficul­tate, ita quod nullus Yajuoda Transiluanus pro tempore constitutus vel sui officiales, item nec Co­mes, nec Comit.es Camerarum nostrarurn pro tem­pore constituti, nec eorum officiales, et speciali­ter nec Comes de Szonuk aliquam cxactionem tri-

Next

/
Thumbnails
Contents