Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
ao itaque ex hiiiusmodi relatione dietorum fidelium nostrorurn, Capituli videlicet Ecclesiae Vaciensis, praedictam possessionem Gede, ad nostram eollationem pertinere cognoscentes, reuocantesque in memoriam fidelitatum laudabilia merita eorumdem Thomae et Petheu, per quae nobis et regno nostro multifarie, multisque modis, in multis obsequiorum generibus, quae prolixa ad narrandum, et praesentibus inseri admodum esset toediosum, meruerunt complacere, et se reddere vtique gratiosos , licet pro actibus strenuis, qui contradictionis caligine nequeunt aliquatenus obfuscari, et pro multarum fidelitatum industriosis studiis, iidem a nobis ampliora mererentur; tamen vt aliquantisper votis eorumdem ad praesens annuere valeamus^ horum respectu , quae eidem imposterum impendere intendimus, nos minima fecisse reputantes, praedictam possessionem Gede, modo praemisso coliationi nostrae de iure pertinentem, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis, sub iisdem metis, et terminis, sub quibus per priores suos possessores habita extitit, et possessa, praefatis Thomae et Petheu fidelibus nostris, et per eos eorum haeredibus, haeredumque suorum successoribus, dedimus, donauimus,et contulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam, et habendam , totum ius et dominium praedictae possessionis Gede in eosdem Thomam et Petheu transferentes, ipsam authoritate regiae Maiestatis nostrae ,eisdem praesentibus confirmamus. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitalem, praesentes concessimus litteras nostras priuilegiales, noui et authentici sigiili nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri