Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

tione) remanebit. Datum in Sarus feria seeunda proxima ante festum Natiuitatis beati Ioannis Ba­plistae. Anno Domini MCCCXXXIV. Nos igitur iustis petitionibus praedicti Andreae fauorabiliter obedientes easdem litteras nobis per ipsum exhibi­tas, non rasas ? non cancellatas, de verbo ad ver­bum inscribi sub eodem tenore et praesentes au­tem } cum nobis exhibebuntur, in formam priui­legii rescribi faciemus. Datum in octauis beati Mi­chaelis Archangeli. Anno Domini MCCCXXXIV." E transumto palatinali anno MCCCXXXIV. emanato V. suo loco. CCCLVII. An. Cli. 1334. Conuentus Cruciferorum de Strigonio , quod Kuth , filius Nicolai, particulam terrae suae sessiona­lem Chanadino A. Episcopo Strigoniensi vendiderit fa-. tetur. In vigilia BB. Simonis et ludae Apost. Conuentus Cruciferorum domus hospitalis Ec­clesiae S. regis Stephani de Strigonio, omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, sa­lutem in salutis largitore. Ea, quae humaniter aguntur, fragilitate humana , ne obliuioni trade­rentur, solent litterarum patrocinio communiri. Proinde ad vniuersorum tarn praesentium, quam futurorum notitiam harum serie volumus perueni­re: Quod Kouth, fdius Nicolai, filii Rubini, quondam ciuis Strigoniensis, personaliter ad no­stram accedendo praesentiam dixit, et confessus est, oraculo viuae vocis: quamdam suam particu­lam terrae sessionalem in viila nostra S. Pauli luxta Danubium , in vicinitate terrae nostrae a parte ori­entali, et a parte meridionali terrae Beke, fdii Jacobi, tilii Chunkur existentem, super qua nunc 48 *

Next

/
Thumbnails
Contents