Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

gni autem nostri sirniliter vigesimo sexto. (Magi­stratus vt supra.) Ex anal. Dipl. Tomo F. p. 60. sqq. VIII. A. Ch. 1326. Idern Carolus ccmmutationem decimarum ac villae Szent Mihdl cum jpossessionibus Csertp et Che­he , a Bela IV. R. II. in gratiam JEpiscopatus Agri­ensis factam confirmat. XII. tal. Marty. Carolus , dei gratia, Hungariae , Dalmatiae , Croatiae, Eamae, Seruiae, Galliciae, Lodome­riae, Cumaniae , Bulgariaeque Hex, Princeps Sa-­lernitanus, et honoris ac montis S. Angeli Domi­nus. Omnibus Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, tam praesentibus quam futuris, prae­sentium noticiam habituris , salutem in omnium Saluatore. Honor sublimitatis regalis tanto excel­lentius supernae illustrationis lumine decoratur, quanto feruencius et deuocius domum oracionis Domini , in qua Christus pro salute humani gene­ris quotidie victimatur, ab omni inquietaeione ex­peditam, et in suis libertatibus ac iuribus illae­sam qurauerit custodire ; Cum enim domum ora­pionis in Euangelio Dominus suaui esse fateatur; patet prafecto , in Deum iilum committere, qui domum Domini^ scilicet sacro sanctam matrem Ec­clesiani y sanguine Crueifixi rubricatam, in Deo deuotis et oblatis iuribus minime studuerit con­seruare. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire : quod venerabilis in Chri­sto Pater, Dominus Chanadinus, miseracione diuina Episcopus Agriensis, dilectus et fidelis no­ster, ad nostram accedens praesentiam , exhibuit pobis quoddam priuilegium Inclyti Pyincipis, Do-

Next

/
Thumbnails
Contents