Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
Zagrabiensem, Episcopum et Capitulum eiusdem, in omnium iurium — plenitudine — mittant perpetuo et relinquant pacifice permahere, ac pro omnium salute Christo quiete famulari. Datum per manus discreti viri M. Endre, Praepositi Alben. Anno MCCCXXVI. ( reliquum vtsupra, subscriptis iisdem Praesulibus) Zagrabiensi sede vaca nte. Apud Farlatum Tom. V. p. 418—9. Katona 1. c. p. 537. sqq. Postquam Iacobus hoc anno translatus fuisset ad episcopatum Corisopitensem , quod alii Stephano triImunt, eidem suffectum esse Ladislaum, tabulae Consistoriales apud Farlatum T. V. p. 418. ita perhibent : Promotio Ladislai, praepositi Ecclesiae Titulensis, Colocensis Dioecesis, ad episcopatnm Zagrabiensem , per translationem lacobi ad episcopatum Corisopitensem , apud sedem apostolicam , praeuia reseruatione vacantem. Datum Auen. III. id. Martii , anno loannis, X. Christi MCCCXXVI." In ZagrabieusibustabulisannoMCCCXXVI. feria V. post festum S. Andreae confectis legitur: Demetrius, Ladislai, electi Episcopi Zagrabien. Vicarius Ibidem p. 419. VI. An. Ch. 1326. Idem Carolus Demetr io, Tauernicorum Aia— gistro, haeredum solatio carenti, irrestrictam de rebus suis disponendi facultatem largitur. II. Idus Octobris. Carolus Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Gallitiae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex, Princeps Saiernitanus, et honoris, ac montis S. Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris praesens scriptum inspecturis salutem in omnium Saluatore. Regiae celsitudinis interest suarum litterarum roborare patrocinio, quae sacro