Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

— I I I w ­I st. Ch. 13^6. Carolus Rex Hangariae conuentionem Capi­tuli JBudensis de nauli , per Carinarios Budenses ac Pest praestandi , quantitate coram se factam robo­rat. XI. lal. Augusti. Carolus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Gallieiae, Lodomeri­ae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, Princeps Sa­lernitanus , et honoris ac montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus tam praesen­tibus, quam futuris, praesentium notitiam habitu­ris, salutem in omnium Saluatore. Ea, quae pacis ordine terminantur in eonspectu regiae Maiestatis, litlerarum testimonio solent confirmari, ne pro­cessu temporum falsitas praeualeat \eritati, et ini­quitas praeiudicet aequitati, vel ex litibus lites o­riantur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod viri discreti Ma­gister Andreas, Praepositus EccJesiae Budensis, fi­delis Capellanus noster , item Petrus Lector, alter Petrus Decanus, et Ioannes Canonici eiusdem Ec­clesiae cum sufTicientiJjus procuratoriis litteris eius­dem Capituli suo et totius ipsius Capituli nomine et vice ab vna parle ; item Vlricus dictus Stal­cher, Judex Carinariorum , item Nicolaus gener Inghardi, Henth filius Hypoliti Gjan , et Henth dictus Thechen y de portu Pestiensi et Budensi, pro se et vniuersis sociis suis carinariis seu nautis cum procuratoriis litteris Cruciferorum Ecclesiae

Next

/
Thumbnails
Contents