Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

CLXXXIV. Ch. 1330. Idem CaroLus donationales Ladislai IV. su­per Boldafelde successor ibus impetrantium confirmat. III. ld. lunii. Karolus , Dei gracia , Hungarie , Dalmatie , Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cu­manie, Bulgarieque Bex, Princeps Salernitanus , et honoris ac montis Sancti Angeli Domiuus. O­mnibus Christi fidelibus, presentibus et futuris, presencium noticiam habituris, salutem in omni­um Saluatore. Solet a principe confirmari , quod licite postulatur, quia sicut iuris est indebite oc­cupata in statum debitum reuocare; sic est equita­ti consonum obtenta legitime regio patrocinio ro­borare. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod Mych, Gyuke et Stephanus, filii Dyonisy, item Dyonisius et Adri­anus et Ladislaus, filii Alexandri, fideles nostri, ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt no­bis quasdam litteras, vnam videlicet patentem Do~ mini Ladislai, condam inclyti regis Hungarie, fra­tris et predecessoris nostri karissimi, felicis me­morie, super donacione cuiusdam possessionis Bol­dafeulde vocate, confectam ; aliam autem Capituli Castriferrei clausam super reambulacione et me­tarum distinctione ac statucione eiusdem possessio­nis ad mandatum nostrum, mediantibus nostris lit­teris, iuxta consuetudinem regni nostri, ad pre­missa eis datum nobis rescriptam; petentes nos, vt tenoribus dictarum litterarum inseri faciendo , eamdem nostro eis dignaremur priuilegio confir­mare. Quarum vnius tenor talis est: Ladislaus (v. ad an. 1289). Alterius quidem tenoris est: Excel­lentissimo (vid. infra). Itaque nos inspecta verila-

Next

/
Thumbnails
Contents