Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

tenore inter cetera videramus expresse contineri, vt in omnibus et quibuslibet causis , eosdein Iudex ipsorum terrestris, mediunte nostro Cotnite debe­ret iudicare; volumus et vestrae fidelitati firmi­ter praecipimus mandantes per praesentes, quate­nus pro eo, quod iidem hospites nostri de Quin­toforo ipsam particulain a praedictis Nobilibus extraneis pretio compararunt, per praedictum vi­ce-castellanum vestrum Scepusiensem nou permit­tatis inquietari contra praemissam libertatem eo­rumdem: Nos enim ipsos fideles liospites nostros in libertatibus eorumdem inuiolabiliter volumus conseruare, et aliter cum eis pro nostra declara­tione non facturi. Datum in Vissegrad , Dominica Iudica. Auno Domini Miilesitno , trecentesimo , trigesimo. u Ex autographo. Anal. Dipl. Wagnerio - Jankovics T. I. pug. 219-20. CLXXXIJI. An. Ch. 1330. Idem Carolus ad preces M. NicolaL , fdii Qileti , metas possessionum eius Oryaicha ac Gradi­sca per CapituLum de Posega reambuLandas disponit. IV. kal Iunii. Karolus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae , Lodomeri­ae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, Princeps Saler­nitanus , et honoris ac inontis S. Angeli Dominus. Omnibus Christi lidelibus, praesentibus et futuris, praesenlium notitiam habituris, salutem in salutis largitore. Cum a nobis petitur, quod iustuin est et honestum , decet Maiestatem regiam facilem prebere consensum. Eapropter ad vniuersorum no­ticiam harum serie volumus peruenire: Quod cum

Next

/
Thumbnails
Contents