Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

res: tota terra ipsiusville dominium Abbatisse est in metis ; quarum meta sic incipitur: a parte su­periori eiusdein ville in meta lapidea, deinde va­dit ad orientem, ad metam terream, quod vul­gariter Erhat vocatur. Deindevadit ad duas me­tas terreas, deinde vadit ad tres metas terreas; post hec vadit ad partes meridionales^ et ad ma­gnam viam iniungitur. Deinde vadit ad monticuios, et ibi stat meta lapidea, quod Baluan vocatur. Deinde reuertitur iuxta viam magnam, et venit, assidue per metasterreas ad nemus, quae iacet iuxta fluuium Danuby, et ibi metaterrea, et sic termi­natur totum theloneum fori ac alias vtilitales eius­dein ville constituit. Item sanctusRex dedit quam­dam insulamSyld vocatam, cum terris et Jacu­nis, et decem mansiones ad pascuationem pecu­dum; et in ilia insula habent piscatorem Sturio­num, sed terra non est communis. Item dedit vil­lam Sorios approcurandas apes, sed terra est com­munis. Item deditsanctus Rex viilam Gyrinchei in eadem libertate, sed terra est communis. Ex omni­bus possessionibus istis non habet Abbatissa ali­quos seruientes eum equis, nisi solummodo sexa­ginta et tres mansiones carpentariorum, et duas mansiones fabrorum, et vnum tornatorem, et cu­stodes lagenarum; ceteri omnes sunt vel vinitores, vel aratores, et alia seruitia exhibilores. Item de­dit sanctus Rex portum Modochea, quod To­nya vocatur, cum descensu ad piscationem vso­num, et ad opus Monialium sancte Marie serui­encium. Vetus autem priuilegium iuxta iinquam auctoris monasterii grece scriptum, ideo adnotaui­mus, vt ex concordia veteris et noui cognoscere­tur certitudo veritatis; licet iuxta inuestigacionem 28 *

Next

/
Thumbnails
Contents