Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

felici:atis brauio sibi applaudebat ; tanto innoxio­rum cruentationibus, dirisque excidiis congaude­bat. Quare regie liberalitatis mansuetudo, cuiusnem­pe est ex suscepti sui regiminis officio excessus cuiuslibet vindicare , tanta sufferre non valens , dignitatum priualione edomare intendebat ; nec tamen iuxta excessus sui qualitatem pena debita sententie capitalis, quam non semel, sed si possi­bile foret, virum malelicum, et cunctorum malo­rum generibus plenissime imbutum reuiuiscere , vt denuo mori posset, centesimo numero suppli­cium dire necis supportare meruisset, vindicauit. Quorum omnium beneficiorum acceptorum imine­mor, sed solummodo dignitatis sue ablationem , omnibus premissis beneficiis preponderans, vulpi­ne dolositatis astutia domum regiam ingredien. au­su temerario, Domini sui naturalis, et regine, ve­lut canis insania infectus, morsu celeri, vibrato et euaginato gladio cruore se detersit. Per quod pre­dictus Dominus noster Rex, manu dextra graue vulnus suscepit; predieta vero Domina nostra re­gina, perpetue, proh dolor! priuationis manus dextre maculam deflet et deplorat. Cuius inquam Feliciani contagiosa et crudelis iinpietatis vesanies, non solum diuine Maiestati, sed et celi ciuibus ac hominibus cunctis odiosa, dextra Domini, qui per­petua mundum ratione gubernat^ faciente virtu­tem, frondose vitis stirpem, et regiae propaginis originem exterminare penitus cupiens, et animo desiderante ac anhelante, supplicium mox meruit dire necis supportare. Nam ibidem armorum in­audibili plaga , vna cum filio suo , dolose doctri­ne sue nequicia educato, premissi nefandissimi et detestabilis criminis perpetrali principe interempto.

Next

/
Thumbnails
Contents