Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

405 . ae, Cumaniae, Bulgariaeque Hex. Princeps Saler­nitanus et honoris ac montis Sancti Angeli Domi­nus. Omnibus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris, pi aesens scriptum inspecturis , salu­tem in omnium Saluatore. Ad ea presertim regia sublimitas suum debet sedulo dirigere arbitrium , per que terrena ejus dignitas prosperis successibus felici incremento adaugeretur. Hoc autem tunc percipue perfectionnis opere completur, cum Deus, per quem regnant, et in regimine so/y iusta decer­liunt, condigne honoratur; et cum fidelibussub­ditis pro laboribus niultis, pro moribus castis, et pro actibus strenuis grata remuneralio exhibetur. Ex hoc enim debitus ordo rerum obseruatur, et gloriosus Deus ccllaudatur. Ea propter ad vni­uersorum notitiam tam praesentium, quam fu­turorum harum paginarum serie volumus perueni­re: Quod venerabilis in Christo Pater, Dominus Andreas, eadem gralia Episcopus Varadien. acMa­gistri Iohannes, Leukus et NicoJaus , fratres eius­dem, filii videlicet Briccii de Batur, dilecti et fidelis nostri, ad nostre Majestatis accedentes pre­sentiam, et suae fidelitatis seruitia reuera multa recominendatione digna, nobis impensa, remon­slrantes, et declarantes , premio donatiuorum no­strae gratie se dignos fore, consequi arbitrantes, vt dictam possessionem B a t li u r ipsorum et per consequens liospites et populos f iobbagiones ipso­rum congregatos et in futurum ad eamdem con­gregandos, ab omnium Iudicum et iustitiariorum regni nostri iurisdictione, iudicatu , administratio­nibus quibuslibet debitis perlienniter eximere , et perpelue exemptionis titulo, prout clarius inferius exprimetur, decorare , etpraedotare , dignaremur,

Next

/
Thumbnails
Contents