Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
CLXVI. A. Ch. 1329. C. Nicolaus , V. fudea Curiae, duellum inter litigantes indicit. In fVysl, secundo die qaindenarum B. Michaelie Arch. Nos Comes Nieolaus Vice judex Magistri Wyllermi damus pro memoria, quod Dorainicus filius Iacobi Halagus, contra loannera , Petrum et Lukaciura, filios Ferles, (ex quibus idem Iohannes personaliter comparuit in figura judicii ) egitpro-. ponendo in hunc raodum: quod feria proxima post diem Cynerum , cuius vigesima revolutio praeteriit annualis, praedictus Fertes pater ipsorum, Baccaz fratrem suum, in possessione sua Halagus vocata occidisset. E conuerso vero praedictus Iohannes patrem suum memoratum penitushaec fecisse denegauit^ et in instanti, porrecto signo duelli, Idem Iohannes pro se absque fratribus suis memoratis, videlicet producto testimonio, se super duello submisil, praedicto Dominico signo duelli in eodem instanti acceptante. Vnde nos partibus volentibus, et assignantibus duellum equestre adjudicauimus interpartes, tali modo: quod sexagesimo secundo die datarum praesentium , videlicet secundo die B. Luciae Virginis nunc venturo, praedictus Dominicus pugile congresso, et Iohannes pugile incongresso secum adductis, aut propria in persona in area duelli coram Domino in Wyssul in equis et armis dimicare tenebuntur. Datum in Wysl secundo die quindenarum Beati M ;chaelis Archangeli, Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo nono." Ex Cymelio Episeopatus Quinque Eccl. Diplomatarium Miscellan. Mart. Schwartner p. 353. Kaprinai T. XXXIX. sub B. nro XXVI i T. Autographum Samuel Szekelv , cum pluribus alii.s, videtnr Episcopatui donasse.