Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

CLVI. yin. Ch. 1329. Ladislaus Zagrabiensis Episcopus ad edi­cta S, Augustini , Praecessoris sui, obseruanda Ca­nonicos suos stringit. Zagrabiae kal. Ian. Ladislaus, Dei et apostolicae sedis gratia Epi­scopus Zagrabierisis , discretis viris, fratribus suis, Canonicis singulis suae Zagrabiensis Ecclesiae. — Iuxta ordinationem, et constitutionem Ven. Patris D. Fr. Augustini , sanctae memoriae, praedecesso­ris nostri, in ipsa nostra ecclesia secundum ordi­nem dignitatum et personarum , ac aliorum , ex quouis, quidarn in sacerdotali y quidam in diaco­natus et aliqui in subdiaconatus Ordinibus — suo­rum tenentur ofFiciorum exsoluere debita, quae, \t percepimus, interdum negliguntur, in quibus­dam et male ; quum beneficia propter officia oon­cedantur secundum canonica instituta. Quare vobis damus firmiter in praeceptis, quatenus vestra offi­cia eo modo, sicut praedecessor praedictus consti­tuit, et praecepitper vos ipsos et quandoque caussa rationabili excusante , per alios idoneos studeatis sollicite adimplere. — Quicumque autem ex vo­bis non impeditus rationabiiiter, de quo impedi­mento se teneatur excusare humiliter } secus fece­rit ; pro cuiuslibet officii liuiusmodi omissione, et specialiter missae et vesperarum, die quolibet vnum cubulum vini vel eius valorem eo ipso soluere ob­ligetur ad manus Cantoris vel eius succentoris , quae soluta distribuantur — pauperibus clericis, fre­quentantibus horas canonicas in nostra Ecclesia maiori j quasi defectum supplenlibus praemissorum — — Datum Zagrab. kal. Ian. Anno Domini MCCCXXIX." Apud Farlatum Tonv V. p. 421,

Next

/
Thumbnails
Contents