Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
minici fructuoais exemplis et operibus euocetis. Datum Auen. III. kal. Octobris anno XIV." Apud Rayftald. ad an. h. nro XCVI. Multos ex Hungaris Asiatieis religionern Christi fuisse amplexos, patet ex epistola Clementis VI. post XV. annos ad Janibegum, Imperatorem Tartarorum data, qua scribit, Eliam de Hungaria Ordinis minorum, non modicas in hac gente ad fidem accessiones fecisse ( Ray. ad an. 1343. ) Ne Maiores fierent, Moscorum Princeps impediuit: hic enim, vt Aeneas Siluius perhibet: aegre ferebat Asiaticos Hungaros latinae coniungi Ecclesiae , et nostris imbui moribus. In II. Asiae parte CXXIX." CLIV. A. Ch. 1329. Idem loannes Carolum H. H. ad possessionem Neusiedel ab Agnete regina vidua Capitulo Strigoniensi legatam restituendam hortatur. Auen. IV. Id. Nouemb. Pont. an. XIV. Joannes Episcopus seruus seruorum Dei charissimimo in Christo filio Carolo Regi Hungariae illustri salutem, et Apostolicam benedictionem. Ex conqueestione charissimae in Christo filiae nostrae Agnetis Reginae Hungariae illustris, neptis tuae pridem admiranter audiuimus, quod licet ipsa de salute propria cogitans quandam possessionem Neusidel vulgariter nuncupatam laurinensis Diaecesis, in regno tuo consistentem, ad eam emtionis titulo pertinentem, Ecclesiae Strigoniensi donasset, eandemque possessionem dicta Ecclesia diutius possedi-sset ? sicut adhuc possidebit pacifice et quiete, tu tamen eadem possessione Ecclesiam praefatam absque causa rationabili spolians ipsam eamdem castro tuo, cum suis omnibus reditibus applicuisti. Nostro igitur per eandem Reginam super hoc auxilio implorato, regalem exeellentiam rogamus, et in Domino attentius ex-