Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
gr. reginae Boemiae illustri, sorori suae Carissimae, Carolus, eadem gratia Bex Vngariae, salulem et continua prosperorum successuum iucrementa. Si Dei misericordia per votiuos successus de sua inellabili prouidentia nos laetificasset, sicut hac — ita et casum miserabilem et decessum lucubrem praeclarissimi filii nostri , duci^ Ladislai, vobis proh dolor ! cogimur nunciare. Et licet proximitatis idemtitas , et consanguinitatis indissolubilis vnio, dudam inter nos diuinitus ordinata, quam ab vno stipite , tanquam germani gradu proximo , deriuamus , fuisset sufficiens; tamen propter deprimendam eiationem superbam regum et priucipum circum adiacentium regnorum vobis et magnifico principi D. loanni regi Boemiae , et Comiti Lucelbui gensi, carissimo contorali Yestro , nostroque fratri et amico praedilecto, mala machinantium , mediante dispensatione supremae sedi.s, sine qua esse non poterat inter praedictum fiiium nostrum, vestramque filiam, foedus matrimonii } non absque prouida deliberatione duxeramus ordinandum. Yerum, quum praedicto D. regi, praecordiali nostro , quamdiLi praesentis vitae possibilitas in nobis subsistere poterit in hoc mundo, in prosperis et aduersis diligenti fauore adesse voiumus , nos semper ad sua beneplacita offerendo, quod et per ipsum nobis fieri praesumimus firma fide, ioco et tempore oportunis; excellentiam Yestram, regalem affectum fraternali sub certa confidentia requirimLts per praesentes , quatenus taliter et tam diligenti sollicitudine dicto D. Ioanni, regi suadere velitis, quod singularis a* micitiae fauor, quae inter nos hactenus viguit, in fuluro vigeat, sinistra loquentium suggeitione fri-