Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
ris infrascripti, petens nos humili precum instantia, vt quia ipsum priuilegium propter sui vetu-* slatem tam chartae, quam sigilli in speeie, quo esset admodum neeessarium, deferre non valeret, nostris literis transcribi, et ad vberiorem, et maiorem rei firmilatem nostro priuilegio perpetuo. valente eonfirmaremus, cuius tenor talis est. (vid. ad an. 1158.) Cum igitur veritate edocente aequitas suadeat, vt P.eges, et caeteri terrarum Principes, qui nutu Dei reguntur, in coelesti solio tunc potissimum collocentur, cum per eos temporalis Ecclesia pretioso sanguine Christi decorata, et in eadem abiugiter famulantes, quorum precum suffragiis omnia bona obtinentur — et quiete in eorum Iuribus conseruantur f atque gubernantur. IIoc itaque pensantes in animo hoc Eegali moderamine in cordis nostri armariolo reuoluentes, praedictum priuilegium Domini Belae iuxta eiusdem Martini Praepositi petitionem et humilem supplicationem praesentibus de verbo ad verbum inscriptum, in omnibus suis clausulis approbamus, acceptamusque , ratificamus , et de Praelatorum ac Baronum Begni nostri Consilio, et consensu praesentis scripti patrocinio perpetuo confirmamus. In cuius rei memoriam , firmitatemque perpetuam praesentes concessinras litteras nostras priuilegiales, noui et authentici sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Endre, Albensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Vice - Cancellary , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCCXXIX. XIII. kalend. Februarv. Begni autem nostri anno similiter vi•esimo nono. Venerabilibus in Christo Patribus, Domino fratre Ladizlan Arrlviepiscopo Colorensi ,