Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

serunt, perpetua duratura ordinatione taliter con­cordassent: Quod si vnquam , necessitate vrgente , debitum aliquod , exactionem , seu tallias super populos eiusdem monasterii exigere attentarcnt; extunc communiter vtriusque partis requisito con­sensu , et voluntate, ipsam exactionem facere te-> nebuntur. Saluo tamen consensu et iure ipsiusEc­clet.iae Abbatis, pro tempore in eadem constituti, ct conuentus; ita videlicet, quod pecunia exacta, tripartita diuisione facta , quoad vnam partem fi­liis ipsius Magistri Ders, quoad secundam filiisla­cobi praenotati, quoad tertiam vero partem ipsi Ecclesiae seu monasterio, aequali diuisione ceden­te, atque debente. Ilem Abbatem ad idem mona­sterium vtraque pars, abbatia ibidem ipsa quocun­que modo vacante, communiter eligere similiter tenebuntur^ canonica electione facta ; pro confir­matione ipsius impetranda , EpiscopO ipsorum Dioecesano communiter praesentandum. Praeterea vniformiier inter se ordinationem retulerunt fore factum : Quod si quemquam aut de Iobbagyonibus eiusdem monastery simul cum Abbate et Conuen­tu, aut de aliquibus extraneis et alienis in nume­rum et coetum Nobilium Iobagionum eiusdem Ec­clesiae reciperent et colligerent, extunc pari et vnanimi voluntale ipsarum partium et Abbatis si­mul cum conuentu, sigillorum communitione, et non aliter facere teneantur. Ilem in possessionibus dicti monasterii in Orman et Seliso constitcitis, pleno consensu Abbatis et Conuentus adliibito, si in vno anno praenotati filii Ders famulum eorum pro officiali imponent , extunc in secundo anno semper videlicet vicissim memorati fiiii Iacobi fa­mulum suum similiter pro officiali ponere tenean-

Next

/
Thumbnails
Contents