Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
tem in omniurn Saluatore. Honor Regalis sublimitatis tanto excellentius supernae illustrationis lumine decoratur , quanto deuotius, et feruentius domum orationis Domini in qua quotidie victimatur, ab omni inquietatione expeditarn , in suis iuribus illaesam curauit custodire. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serievolumus peruenire, quod religiosus vir frater Dethmarus Abbas Monastery de Yaradino - Pechiensis, dilectus, et fidelis noster Capellanus ad nostram accedens praesentiarn , exhibuit nobis priuilegium Dornini Stephani primi llegis et Apostoli Hungariae Sanctissimi Progenitoris nostri super libertate , et donalione quarundam Capellarum, ipsi Monasterio suo facta confectum, pelens a nobis humiliter, vt quia idem priuilegium propter suam antiquitatem ad loca diuersa ingruente necessitate ipsius monastery deportari existit periculosum, nostro ipsum priuilegio innouare dignaremur, cuius quidem priuilegii tenor cum signis m eodem contentis talis est: ln Nomine Domini Dei Supremi Stephanus (vide ad annum 1015). Nos igitur, qui ex debito suscepti regiminis nostri ofticio, vnumqtiemque, et specialiter Sanctam Matrem Ecclesiam, sanguine pretioso crucifixi rubricatam , in eadeinque Deo iugiter seruientes, et deuote famulantes, in eorum iuribus indemniter conseruare debemus , vt quiele viiKint, et placabilem hostiam oflerre valeant Saluatori, petitionibus et supplicationibus praefati Detlimari Abbatis, nostri ftdclis Capellani, iustis et legitimis benigne inclinati^ petitum priuilegium de verbo ad verbum praesentibus insertum, et in nulla sui parte vitiatum, ad rnaiorem et vberiorem , juris dicti Monastery conseruationem, perpetuarn-