Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
in mandatis, quatcnus decimas vestras secundum taxationem praemissam, vel ii) specie, iuxla mandatum regium persoluatis, alioquin per nostros co mites , iudices, castellanos et ofticialesad hoc compellemini perficiendum; non sine vestro grauamine sicut experienlia vos docebit- IIoc etiam vobis constet, quod de consensu dicti Domini Episcopi et eius Capituli Zagrabiensis, extitit definitum, quod castellum de decimis castrensium in tenutis castrorum ipsorum sextam decimarum habeant pro eo, quod ipsas decimas integre faciant persolui per subditos eorumdem; et eodem modo etratione singuli nobiies de suis liabeant subditis, et villici ciuium deciinas quibuscunque , nec aliquam aliam quoque modo audeant petere, vel recipere quicunque de praemissis, quod ea parte pro suis seruitiis sint contenti; hocexpresso: quod si vos Nobiles vel villici non solueritis , et non feceritis solui decimas per vestros tempestiue, ex tunc ipsa sexta decima^ quae pro vobis extiterat deputata in Comitatu Crisiensi eo ipso cedat Comiti Crisiensi, et eodem modo in comitatu Zagrabiensi Comiti eiusdem, et sic aliis Comitibus in Comitatibus eorumdem; qui Comites extunc teneantur compellere nobiles et Ciues ad soluendas decimas integre Decimatoribus eorumdem , et nihilominus possint pro se iudicia recipere, prout in aliis nostris litteris plenius continetur- Datuin Zagrabiae, feria tertia ? ante festum Apostolorum Simonis et Iudae. Anno Domini MCCCXXVIII." Ex autbentico transumto Ludouici anni 1355. Kaprinai sub B. Tom. XXV. nro XVIII. p. 114. sqq. Quum ad baec quoque pacta implenda segniores essent, Rex illis denunciauit: ,,Quod si non feceritis , extunc perpraesentes iura aliena denunciamus vos indebile retinere. Katona Toino. VIII. p. 600.