Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
B. Petri memoratae etFratribus iu eademDeo famuantibus cum omnibus suis vtilitatibus perpetuo possidendam, tenendam irreuocabiliter et habendam pro decem raarcis bonorum denariorum banalium, nomine dictae Ecclesiae et fratrum a praefato Fratre Gerardosplenarie receptis, et integre, sicut nobis retulerunt. Huius quidem possessionis metae, prout nobis Ecclesiae eiusdem Sacerdos de Stenychnyak Vice - Archidiaconus de Guerche , quem ad reambulandum eandein miseramus, cursum earum in scriptis reportauit, hoc ordine distinguitur: prima meta incipit a parte orientali apud quamdam arborem Cheresnia iuxta viam a parte sinistra, vbi metae populorum de Perna connectuntur; deinde procedit versus meridiem ad antiquum locum castri Gredech norainati, tenendo metas cum predictis populis de Perna; deinde procedit directe et peruenit ad metas Ketteny; inde procedit versus occidentem, et venit ad metas Nobilium de Goncza; deinde peruenit ad viam publicam, quae iacet per montera Topolovecz vocatura, ibidem autem descendendo venit ad riuulum, vbi simul coniunguntur duae aquae Godoinicza et Cananicza vocatae. Deinde in reuersione ascendit ad montem, et per eumdem montera veniendo tendit ad metas Petri, filii Mazk, ad arborem Iaszen; deinde procedit ad viam publicam, perquam itur in Goriza, et perearadem viamprocedendo peruenit ad priores raetas, ibique terminatur. Praeterea asseruit etiam nobis praedictus Ecclesiae nostrae Sacerdos, quod omnes praedicti commetanei et vicini dictae possessionis reamhulationem dictae possessionis ratam habentes, factae venditioni et emptioni suum consensum. praehue-