Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
CXVII. A. Ch. 1328. Idetn Ioannen hona Abbatiae «S. Btnedicti de iuxta Gron abalienata, Praeposito Albensi reuindicanda committit. Auenione kalendas Martii. Ioannis PP. XXII. litterae aliae bullatae ad Praepositum Ecclesiae de Alba regali, Wesprimiensis Dioecesis; quibus ei committit, vt possessiones et bona omnia ab Abbate Monasterii S. Benedicti et eius praedecessoribus quibusdam Laicis partim ad dies vitae, partim ad breue tempus pignori exposita, et ab iis illegitime retenta, restitui faciat. Datum Auennione kalendis Martii Pontificatus nostri anno duodecimo. M Intlidem. Per extensum Heuenesi Toino XLIV. sub KK. pag. 399. CXVIII. A. Ch. 1329. Confirmatoriae omnium litterarum Abhatiam S. Benedicti de iuxta Gron concernentium ab eodem Ioanne PP. Auenione kalendas Martii. Confirmatio super omnibus possessionibusSancti Benedicti de iuxta Gron a Geysa I. concessis, a Carolo R. H. edita, fundationales has, tum harum confirinatorias a StOphano II. Andrea II. proprie S. Elisabeth concessas in se complexa. Anno MCCCXXVIII. Auen. kal. Marty. Ex archiuo eiusdem Abbatiae nro 104. iuxta Elenchum. CXIX. An. Ch. 1328. Capitulum Strigoniense contra Meskonem , Episcopum Nitriensem , possessionem Ecclesiae loci vendere attentantem , Capitulum Nitriense protestatum perhibet. Nos Capilulum Ecclesiae Strigoniensis damus pro memoria, quod honorabiles viri Domini Ni-