Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
damnatam Jbaeresim incidisse, ac tales vL liaereticos euitandos fore; de eorum fratrum consilio declarandum duximus, decernentes, quod si quis praedictam haeresim deinceps scienter , verbo vel scripto defendere vel approbare praesumeret, deberet ab omnibus tamquam haereticus euitari. Adliuc tamenj sicut multorum insinuatio ad nostrum perduxit auditum, nonnulli in reprobum sensum dati, praecipue quidam Religiosi habiti, sed reuera haeretici, ab Ecelesiae Catholicae vnitate separati, praefatam haeresim approbare praesumunt, et defendere, ac dogmatizare, vt alios in sui errorem pertrahant, non verentur. Ne igitur homines sic perfidi, sic reprobi glorientur suae peruersitatis opera sine condignis meritorum stipendiis praeteriri, sitque super tanto temeritatis excessu iliius discipiinae exercenda seueritas, per quam et cauti deuoti Deo , eiusque sanctae Ecclesiae reddantur et humiles, ac deliquisse poeniteat pestilentes, ad deuotorum quoque cedat solatium, quod vindiclana viderint perfidorum ; omnes et singulos, qui postquam constitutiones super prae.dictis editae ad eorum peruenerint, vel per eos steterit, quo minus peruenirent, notitiam , praedictam haeresim, vt praemittitur condemnatam, ausi fuerint defendere, ac approbare, seu eam dogmatizare, et qui de cetero taiia publice vel occuite praesumserint attentare, haereticos declaramus, sicut et per constitutionem, quae incipit: Quia quorumdam, duximus deelarandos. Et quia iudignum est, vt eius, a qua inobedienter se subtrahunt, quamque impugnare temere satagunt, priuilegiis perfruantur; ipsos omnibus et singulis, tauj exemtionis, quam aliis quibuscunque priuilegiis et gratiis, liTom. VIII. Vol. III. 20