Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

tlam, Venerabilis in Christo Pater, Dominiis dislaus, Dei gratia Episcopus Zagrabiensis, dile­ctus et fidelis noster, ad nostram accedens prae­sentiam exhibuit nobis priuilegiales litteras Mikecz, Bani totius Sclauoniae, et Comitis Simighiensis, in quibus vidimus eumdem Banum statuisse, vt a vobis vniuersis et singulis decimae praedicto Do­mino Episcopo et Ecclesiae suae persolui debeant tali modo: vt decima pars in specie omnium agno­rum f edorum, et apum, item frumenti, siliginis, auenae, ordei, milii et alterius cuiuscunque bla­dii in orreis, decima pars vini incellariis, omni­um autem harum rerum praedictarum decimae, si Domino Episcopo vel eius Ecclesiae Procuratori­bus placuerit, secundum valorem redimantur per eosdem. Item decima pars porcorum , annualium , et infra dicto Domino Episcopoet Ecclesiae suae ad requisitionem decimatorum suorum , persoluantur; cumque idem Dominus Episcopus nostro culmini supplicauit, vt huiusmodi constitutionem etordina­tionem praedicti Mikecz Bani, de solutione ipsarum decimarum factam, ratam habendo et acceptam, ipsas decimas sibi persolui et dari de benignitate regia mandaremus: Nos qui ex debito suscepti no­stri regiminis Ecclesias in regno nostro constitulas, in suis iuribus confouere debemus, precibus eius­dem Domini Episcopi benignius inclinati, prae­missam constitutionem et ordininacionem dicti Mi­kecz Bani ratam habentes, gratam et acceptam, fidelitati vestrae firmiter'et districte praecipientes mandamus per praesentes: quatenus decimas dicto Domino Episcopo et Ecclesiae suae, a nobis pro­uenientes praemisso modo, decimam scilicet om­nium agnorum, et edorum, atque apum frumenti

Next

/
Thumbnails
Contents