Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

positus lidelis noster Capellanus, suo et totius Ca­pituli eiusdem Ecclesiae nomine et vice ad no­strain accedens praesentiam, exhibuit nobis duo priuilegia, vnum videlicet per Domimun Geysam secundum , secundi Belae regis filium , oliin incly— tum regeni Hungariae, atauum nostrum charissi­inum , clarae recordationis, super donatione tribu­torum et piscaturae, quae inferius exprimuntur, dictae Ecclesiae Bndensi facta concessum. Aliud vero Doinini Ladislai, quondam illustris regis Hun­gariae, fratris et praedecessoris nostri, piae me­inoriae, confinnans priuilegium Domini Andreae regis, super concessione cuiusdam gratiosae liber­tatis dictae Ecelesiae statutae, inferius expressae, confectum ; petens nos humiliter ac deuote, vt ea rata habere, et accepta, nostroque dignaremur pri­uilegio confirmare. Quorum vnius dicti Domini Geysae regis talis est tenor: In nomine sanctae Tri­nitatis (v. ad. an. 1148). Alterius autem , puta ipsius Domini Ladislai regis tenor talis est: La­dislaus ( v. ad an. 1274-) ISos itaque animaduerten­tes et considerantes cordi debere esse regihus at­que curae , vt ea , quae pro quiete Ecclesiasticae conuersationis sunt disposita, nec ipsorum regum dissimulatio negligat, nec aliorum plectibilis pos­sit praesuintio perturbare, vt reuerentiae } quam erga ipsam Ecclesiam per nos totis sincerae men­tis alfectibus reuerentiam gerimtis specialem, exhi­beamus expressius argumentum, deuotis, salutique nostrae profectiuis precibus eiusdem Andreae Prae­positi deuotius inclinati, praescripta priuilegia, in nulla sui parte vitiata, imo ex diligenti et sollici­ta inspectione in omni eorum parte iusta et legi­tima fore reperta, de verbo ad verbum praesen

Next

/
Thumbnails
Contents