Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

ac Nicolao Comite Posoniensi, et aliisqtie pluri­bus regni nostri Comitatus tenentibus ethonores." Ex authentico transurapto Ludouici regis de anno 1356. In MSS. Kaprinai sub B. Tomo I. rn o XXIV. CII. A. Ch. 1328. Idem Carolus llbertates Ginsiensium e pri­uilegialibus Nicolai , filii Gregorii , locupletando fir- ' mat , eosque regio peculio accenset. 3tia lunii. Karolus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeri­ae, Cumaniae, Bulgariaeque Ilex, Princeps Saler­nitanus , et honoris ac montis S. Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus et futuris , praesentium notitiam habituris, salutem in omni­um Saluatore. Fauorabilis supplicantium petitio j)lenum debet consequi effectum, vt dum ea, quae postulant, promerentur, ad fidelitatis opera e­xercenda magis eorum deuotio accendatur. Proin­de ad vniuersorum notitiam harum serie volumus perueriire: quod accedentes ad nostram Praesenti­am Fideles Hospites, seu Ciues nostri de Keoszegh nostro Cuimini humiliter supplicarunt , vt ipsis easdem Libertates , sub quibus ipsam Ciuitatem olim Herricus Banus , et loannes Palatinus Filius suus construxerunt et fundauerunt, siue statuerunt, concedere, et nostro Priuilegio confirmare de be­nignitate Begia dignaremur. Nos itaque, qui ex debito Regiminis nostri condignas subditorum preces admittere et exaudire debemus, tamquam Diuina fauenti gratia omnibus superexcellentes y et nichillo indigentes , ea semper conferimus , et intendimus, quae nostris sunt subditis vtilia^ non quae nobis , precibus eorumdem Ciuium nostro-

Next

/
Thumbnails
Contents