Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

denarios valenle , Iacohus vcro qualuor marcas modo supra dicto, Ioanni, filio Cerestiani et sociis suis praescriptis soluturos se obligarunl co­ram nobis in terminis infrascriptis, videlicet me­dielatem in octauis omnium Sanctorum , residuam vero dimidietatem in octauis Epiplianiae Domini, proxime nunc venturis; qui si primum terminum omiserint in soluendo iudicium incurrent ;si secun­dum dupplo punientur. Michael autem, fdius Jaak, praedictis Nobilibus soluturus quatuor marcas, modo praenotato, in octauis Epiphaniae praeno­tatis; qui si non solueret, poenam duppli incur­ret. Solutiones autem nec pCr litteras regias, seu Baronum possint prorogari. Caeterum vsque octa­uas rnediae qttadragesimae Martinus, Michael, et Iacobus , fily Jaak , item Kemen , fllius Kemen, item Andreas et Iacobus, filv liejnoldi , in ipso­rum possessionibus hereditarys, vt etiam in prio­ribus litteris nostris assumpserunt, diuisionem fa­cere tenerentur inter se, saluis tamen possessioni­bus eorum emptiliis, ad cliuisionem non inclusis-, remanentibus ; portionem vero eorum in Sebefeuld existentem, diuident in quatuor partes , quarum duas fily Jaak , duas vero Kemen et fily Bejnoldi, possidebunt; facta autem diuisione vsque festum sancti Martini , tunc venturum, quaelibet parti­um causa commorandi se debet transferre ad su­am portionem ; et si quae partium hanc ordina­tionem non seruaret, sine strepitu iudicii tres mar­cas soluere teneatur parti compositionem obseruan­ti. Praeterea praeHbatus Marlinus de sessione, in qua modo residet , qtiam vniuersae cognationi pertinere dicebant in communi, vsque diclum fe­stum Sancti Martini ad suam portionem in diuisi-

Next

/
Thumbnails
Contents