Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

aquisitilias, — — Ricolpho cl Ioanni, fratribus suis, ipsorumque successoribus, tam in vita, quam in morte dancli, legandi , et relinquendi liberam haberet facultatem ; imo, si etiam migraret ab hoc saeculo, carens haerede, extunc eisdem fra­tribus suis, ipsorumque successoribus, tam ex nostra donatione, quam ipsius collatione remane­rent f ex benignitate regia concedere dignaremur. Nos itaque , qui vota iusta subditorum ex munifi­centia liberalitalis regiae, qua cunctis nostris fide­libus debemus esse gratiosi, petitionibus dicti Ko­koss fauorabiliter inclinati, innumeris fidelitatum meritis eiusdem Magistri Kokoss, et dictorum fra­trum suorum, fidelium nostrorum, quibus nobis iidem longi temporis laboribus et feruore supre­mae fidelitatis praestiterunt, laudabiliter compla­cere, et se reddere gratiosos, recordatis et in me­moriam reuocatis, de consilio praelatorum et Ba­ronum regni nostri, concessimus annuentes, quod siue ipsum Magistrum Kokoss, in dicto officio iu­dicatus montanorum , in quo nos eum constitui­mus, per graues inimicorum insidias et iniurias , siue naturali morte absque haerede superstite (quod procul pellatur) de medio recedere , seu diem claudeie extremum contingat; praedictae posses­siones suae tam haereditariae, tum aquisititiae^ cum earum omni iuris plenitudine, et Dominii integri­tate sub rnetis et terminis eisdem, quiJjus eaedem per dictum Magistrum Kokoss nunc possidentur, praedictis Magistris RicoJpho et Ioanni, fratribus siiis, eorumque successoribus ex nostra et ipsius Magistri Kokoss, ex nunc in stalDilem et. perpetu­am donationem, praelata, facta, et concessa iure Iiaereditatis successiue remaneant, et habeantur

Next

/
Thumbnails
Contents