Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
E collect. Kaprinai Tonio I. sub B. nro XLIV". pag 69. seipj. . LXIX. sln. Ch. 1327. Idem Carolus ad preces LadisLai Zagrahiensis Episcopi decimcts eiati Ecciesiae in specie, secundurn consuetudinem aliarum Ecclesiarurn , dtpendi strictissime iuhet. In alto Lapide , festo Beatae Margaritae Virg. Carolus, D. gr. rex Hungariae, fidelibus suis, — in ciuitale Graecensi constitutis, — Licet euncta fidelis crucifixi familia iuxta canonum statuta paternorum et sanctiones salutiferas in omni totius mundi parte, vbi religio christiana profitetur, non varia, sed aequali sorte, decimas omniuin rerum suarum in specie, more Abel iusti , sanctis Dei Ecclesiis, sanguine Christi dedicatis, dare debeat et soluere teneantur (quum enim ipsas Cieator vniuersorum Deus decimas in signum vniuersalis dominii pro tributo animarum egentium sibi reseruauerit, et eius nomine ministris Ecclesiae offerri voluei it) vos tamen — contra haec quadam abusiua consuetudine f quae non consuetudo, immo potius corruptela et salutis vestrae dispendium dici potest; non de omnibus rebus vestris decimalibus , sed de quibusdam etiam non in specie , verum in datis aliquot dinariis, in expeditionein vestram damnabilem soiueretis; censuram ecclesiasticam, si quain propter huiusmodi negligentiam vestram ministri Christi , voientes animas vestras domino lucrari, super vos imponerent, parui pendentes ; et penitus, sicut filii contumaciae et inobedientiae , ac satauae alumni, pro nullo reputantes; non aduerlentes, quod deeimatf ©t pri-