Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
Qui, si dispensatio huius a praedieta sede aposlolica ista vice nequieret obtineri, contractus ipsius matrimonii teneri debebit vsque ad triennium in suspenso, et interim vterque nostrum, videlicet tam D. rex Boemiae antedictus, quam nos bona fide ex toto posse pro dispensatione huius tenebimur laborare. Postquam vero ipsa dispensatio obtenta fuerit , et praedicta fllia ipsius regis Bocmiae duodecitnum aetatis suae annum compleuerit; ex tunc ipse D. rex Boemiae statim eam marito suo Ladislao praedicto tenetur vsque ad metas saepedicti regni nostri Ilungariae transmittere, et intra annum, ab inde computandum, ipsi natae suae decem tnillia marcarum , grossos Pragenses, LYI. grossos pro marca qualibet computando, in Broda Hungaricali, nomine dotalitii tenebitur assignare; quae decem millia marcaruin nos rbidenl tenebimur recipere, in regnum nostrum, quocunque tempore nobis placuerit, deducituri, saepe diclo D. Hege Bocmiae pro vniuersis suis regnicolis promittente , quod vsque ad castruin nostrum Trenchiniense secure praedicta pecunia deducetur. Nos vero vice versa pro dotalicio saepedicti lilii nostri XV. millia marcarum argenti, ita quod quaelibet ad valorem LYI. grossoruin Pragen. se extendat, tenebimur assignare. Dolalicium vero supradictum, quod ab vtroque latere totum se extendit ad XXV. millia, in infrascri]>tis bonis diuisum ita : X. millia, quae pro dotalicio filiae praedicti D. regis Boemiae , et XV. millia, quae pro dotalitio praefati filii nostri designantur, ex nostris videlicet ciuitatibus reginalibus Vereuche, Segusd, Labad, Chehy, Aranyas cum suis Comitibus, oOicialibus, villis et perti-