Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
sentibug et futuris , praesentium notitiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Cum a nobis petitur quod honestum est, decet Maiestatem regiam facilem praebere assensum, in his praecipue, quae subiectorum commodis videntur ytiliter conuenire. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod nobilis vir Magister Kokos, filius Ricolfi, dilectus et fidelis nosler, ad nostram accedendo praesentiam exhibuit nobis quoddam priuilegium inclyti Principis, Domini Ladisiai, olim regis Hungariae, illustristimi Fi'atris nostri patruelis, felicis recordationis super collatione quarumdam villarum Farkasfalua et Pokoy vocatarum, in comitatu Scepus existentium, confectum, supplicans celsitudini nostrae cum instantia subiectiua, vt idem priuilegiuin praesentibus transumi ettranscribi, dictamque collationem ratificare, approbare, ac praesentis priuilegii testimonio ad vlterioris cautelae euidentiam ac firmitatem certiorem de pietate regia dignaremur confirmare; cuius quidem priuilegii tenor talis est: Ladislaus (v. adan. 1278. ) Nos igitur iuxta innatam regio cordi pietatem humili supplicationi praedicti Magistri Kokos , qui cum summae fidelitatis studio a toto eo tempore, quo per ordin^tionem diuinae Clementiae nos in regno nostro Hungariae iure et ordine geniturae nobis debito ad fastigium et coronam sublimauit, Celsitudini nostrae indefesse complacuit, regio fauore inclinati, praedictum priuilegium ipsius Domini Ladislai Regis prout hic insertumest, et incollatione eiusdem de memoratis villis modo praemisso factum, approbamus, ratificamus, acceptamus, ex Praelatorum, ac Baronum nostrorum consilio et consensu authoritate regiae Maiestatis confirmamus: vtque nostrae approbatio/