Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

ilant, et si alicui aliquid sinistri, siue per mor­tem parentum, siue factis aliorum euenire contin­geret, ceteri illum, sicut decentius facere possunt, consolentur. Item in omni solatio more militari decenter Regem debeant sequi. Item singulis annis debet augmentari fraternalis societas ista ; vno ar­ticulo in melius. Item si fors quis fratrum in ex­pugnatione Castrorum siue in fossatum cadat, siue de equo , vnus aliuin relinquere non praesumat, quantum polest Iiumana viilus exercere in iuua­mine impendendo. Item vnus alium, si necessse fuerit, et contra fratrem sinon auxiiio, sed consi­lio iuuare teneatur, vt inimicitias sedare possit et sopire, et se inuicem mutuis dilectionibus pro­sequantur, nec in Domino suo, nec apud alios aiiquid mali verbo vel opere audeat macliinari. Item quicunque militum aliquid mali aut sinistri contra regiam Maiestatem et regnum audiret, pa­lam vel occulte, referre teneatur, et liaec omnia praemissa vel aliquid praemissorum tacto viuificae crucis ligno et aliorum Sanctorum reliquiis. dum quiscunque ipsam fraternalem societalem intrare voluerit, irrefragabiliter obseruet. Item quilibet militum a die introitus sui ad fraternalem societa­tem, vsque ad annualem reuoiutionem eiusdem diei standi et manendi habeat facultatem, et etiam ipso die exeundi, sicut sibi videbitur pro meliori. Si vero ipso die dictam fraternitatem quantum ad sui statum confirmare voluerit, vsque in finem vi­tae suae omnia praemissa inuiolabiliter teneatur obseruare, si non excludatur per fraternalem so­cietatem. Item si quis ex praedictis militibus mu­tuo se, vel alios sexta feria vsque prandium vitu­perauerit , secunda feria in inensa communitatis «

Next

/
Thumbnails
Contents