Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

in mundo , cuius — — oh iurgia et discrimina diuerso quidern calle procedunt, in quibus si hti­manae fragilitati remedia prompla non adsunt, breui spacio humani corporis foedera disrumpun­tur, hostilisque inimicitia dominium super fideles autumabit vendicare ; et praesertim illis regnico­lis, quibus insidias vndique satagit impingere , vbi regni viget arnplitudo, et in eius iatitudine infide­lium copia innumerabilis latitat, ifistitiam perse­quendo, quod et regnum infidelium paganorum confinia vndique contingat et attingat ; propler quae omnia regni regimen sequestratur et diuelli­tur , nisi infidelium manus excisae habeantur, et eiusdem regni Dominus tam amabili socielate fru­atur , qua mediante et corpus eiusdem tueatur, et vita et regnum ab infidelibus defendatur ; et quia inter cetera regna christianorum Regnum Hunga­riae huiuscemodi praedictas in se aggregat pro­prietates, quarum ratione sacra corona et Domi­nus regni fidelium copia excrescere debeat infide­lium numerositatein y pro eo ex consensu, ralifi­catione et approbatione Venerabilium Patrum Do­minorum W olezlai, Dei gratia Archiepiscopi Stri­gonien. Ecclesiae , eiusdemque loci Cornitis perpe­tui, Nicolai lauriensis, Ioannis Nitriensis, Ladis­lai Quinqueecclesiensis, Petri Boznensis, Lauren­tii Vaciensis , Chanadini Agriensis , et Ilenrici Weszprimiensis Ecclesiarum Episcoporum, et ho­norabilium virorum, Praepositorum, ac Abbatum, Sancti Martini, aliorumque Abbatum et fratrum Praedicatorum, Minorum, Eremitarum, nec non aliorum Ciericorum quam plurimorum , in prae­sentia Capituli Strigoniensis ordinauimus, consti­tutiones infrascriptas huius fraternalis societatis ad

Next

/
Thumbnails
Contents