Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

XLVJ. A. Ch. 1326. Idem C. Alexander sententiam Comitis Po­bon. et quatuor ludicum Nobilium , qua antiquis pos­sessoribus de Paddny iura violata sunt , in plena iu­ris forma cassat. Vissegrad festo B. Nicolai Conf. Nos Comes Alexander, Iudex Ciuiae Domini Caroli, Dei gratia y Excellenlissimi Principis, re­gis regni Hungariae, significamus tenore praesen­tium, quibus expedit vniuersis: Quod cum homi­nes de Padan, de Comitatu Posoniensi, iu re­giae Maiestatis praesentiam propriis in personis ac­cedendo, per Rubinum, filium Nicolai, fily Moys, et Stephanum, filium Mike ? in facie dictae pos­sessionis Padan vocatae, nomine iuris ipsorum in Magistri Nicolai, et Iudicum Nobilium de Comi­tatu Posoniensi praesentiam in causam esse attra­ctos per ipsos Comitem ac Iudices Nobilium prae­dictorum, cuius termini assignatione habita: quia quidam ex ipsis ex ignorantia et simplicitate ante terminum eisdein commissum in quodam Sabbatho ipsis Com. et Iudicibus Nobilium ad tribunal iudi­ciale sedendo iudicantibus, in eorum non compa­ruissent praesentiam, et etiam quidam in proxima linea generationis sibi attinentes, sine citatione aliquali in alio termino coram ipsis adstitissent -— — — praedictorum terminorum atteslalionibus, idem Comes et Iudices Nobilium praedicti Comi­tatus subdole, fraudulenter y et nequitiose in di­ctorum terminorum currentales astitisse committendo de necesse, iam dictam pos­sessionem ipsorum , Padan nuncupatam, ablatis bonis ipsorum vniuersis, memoratis Rubino, filio Nicolai, et Stephano filio Mike, statuisse, con­questi fuissent, regiaque benignitas iuris modera-

Next

/
Thumbnails
Contents