Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

rint ex integro praecationes easdem infra festum OO. SS. proxime futurum, a sententiis supradi­ctis, iuxta formam ecclesiae consuetam, ac inter­dictum in eorum ecclesiis relaxandi; dispensandi quoque cum illis ex eis, qui dictis legati senten­tiis se diuinis forsitan ingesserunt, eis tamen prius ad tempus, prout expedire videritis, ab suorum ordinum executione suspensis , super irregularitati­buSj per eos dicto modo contractis, si aliud canoni­cum 11011 obsistat, plenam tenore praesentium con­cedimus potestatem. Datum Parmae Y. Idus Apri­lis Pontificatus Sanctissimi Patris D. Ioannis, Pa­pae XXII. anno Decimo- Christi MCCCXXVI. Volentes igitur mandatum huius reuerenter exe­qui, vt tenemur, religiosum fratrem Saunum. Ab­batem monasterii S. Ioannis de Tragurio , Ord. J3e­nedicti, et discretum virum D. Dominicum Petrosti Canonicum et Vicarium Ecclesiae Traguriensis, praesentes, et a praedictis sententiis a nobis ab­solui humiliter et cum instantia postulantes, ab­soluimus auctoritate praedicta , restituentes eos sacramentorum ecclesiae participationi et commu­nioni fidelium, et in dicto monasterio ac aliis eo­rum ecclesiis, seu capellis remouimus interdictum, cum eis et eorum altero super irregularitate, per eos modo praedicto contracta nihilominus dispen­santes j pro eo, quod iidem Abbas et Canonicus de parendo mandatis ecclesiae corporale coram no­bis iuramentum, et de soluendo ex integro prae­cationes, dicto Domino Legato debitas, pro tem­pore praeterito contingentes eosdem — Dat. Spa­lati — die XXIX. mensis Maii anno Nat. Domini MCCCXXVI. indictione IX."

Next

/
Thumbnails
Contents