Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
pus, ouwiibus Christi lldelibus , praesentibus ac futuris, quibus praesentes ostenduntur, salutem in salutis largitore. Quoniam memoriae nouercatur obliuio, dignum est , vt acta temporaliter y scripturarum patrocinio fulciantur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod Magistro Thoma, Castellano Scepusiensi ex. vna parte ? et Kunchmanno Sculteto de Zlauk ex altera, corarn nobis personaliter constitutis, praedictus Magister Thomas est confessus oraculo viuae vocis: quod in quadam terra sua noudum exstirpata^ ln prouincia Scepusiensi circa aquam Gwjlnuch existentem, praefatum Kuchmannum suum fecisset Scultetum, eamdem terram procurationi eiusdem committendo ; dans eidem potestatem, ad eamdem terram populos conuocandi, et in ea terra recentem fluuium, a capite eius inehoando , secundum ipsius longitudinem versus aquam Gulnuch memoratam , quousque protendi poterit, nouam plautationem Kunchfalua vocatam faciendi. Item dedit eidern Sculteto liberos duos mansos in ipsa terra y et causas super magna vel parua re ibidem emergendas iudicandi et birsagium ex integro sibi recipiendi facultatem; exceptis causis furum, latronum^ homicidarum, et effusionum sanguinis, quas dictus Scultetus cum homine Domini sui iudicabit; de quarum quidem causarum birsagio , ipse Scultetus pei*cipiet tertium denariuin; duas vero partes residuas suus Dominus erit percepturus. ltem molendina quotquot idem Scultetus propriis expensis ibi construxerit, per sedecim annos Iibertatis , cum sua tota vtilitate libere possidebit. Transactis autem his sedecim annis in singulis annis subse-