Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

A. C./i. 1326. Bolealau/s A. JSpiscopua Slrigon. litem circa Jecimationem inter rectorem Altaris , et SacerJotcm Ecclesiae B. V. S. AJalberti Je Strigonio penJentem iussu regio dirimit. Strigonii priJie IJus Maii. Boleslaus, Dei et Apostolicae Sedis gratia, Archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem Co­mes perpetuus, vniuersis Christi fidelibus, prae­sentibus et futuris, praesentern paginam inspectu­ris, cum benedictione salutem in eo, qui est o­mnium salus. Altitudo diuini consilii, quae in sui dispositione non fallitur, ad hoc nos praeposuit, vt lites dirimere in pace, si possumus, teueremur, et maxime eo tempore, quo Eeclesia in suis iuri­bus ruinatur et vacillat ; distingue, inquiunt, tem­pora et scripturas concordabimus; et ne huiusmo­di bonum pacis in obliuionem relabatur , littera­rum testimonio non immerito propalatur. Hinc est, quod ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod — inter discretum vi­rum Magistrum Thomam , rectorem altaris B. V. in corpore nostrae Ecclesiae B. Adalberti de Stri­gonio existentis, ab vna parte; ex allera vero in­ter Sacerdotem Ecclesiae B. Martini de villa Wa­ros (?) villicum et hospites de eadem, ratio»e de­cimarum eiusdem villae ex deuota ordinacione et donatione venerabilis in Christo Patris D. Lodoine­rii, quondam Strigonien. Ecclesiae Archiepiscopi, bonae memoriae praedecessoris nostri, ipsi allari de iure ab antiquo debentium, et quod idem Magi­ster Thomas, refragante Sacerdote et hospitibus praedictis percipere de pleno non polerat, vt de­bebat, dumque fuisset diu coram nobis disceptatum, tandem ad instantem peticionem D. nostri Caroli,

Next

/
Thumbnails
Contents