Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

comperissent; instrumenla vero dictorum Philippi et Ioannis omnino inualida reperissenl; ideo ipsam possessionem Cliapur cum omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis auctoritate arbitraria su­pradiclo Doinino Episcopo et Ecclesiae suae Ni­triensi, ac successoribus eius, prout iure possedis­serft, restituissent et resignassent, omne ius et to­tum Dominium dictae possessionis Chapur ab eis­dem Philippo et Ioanne fratre suo, nec 11011 ipso­rum heredibus, si quod iidem in eadem jXraeten­dissent habere, auferendo, ac in ipsum Dominum Episcopum, et suos successores ac Ecclesiam prae­fatam transtulissent; eisdem Philippo et Iohanni perpetuum silentium super facto dictae possessio­nis Chapur imponendo. Idem etiam Philippus per­sonaliter, et pro praefato Ioanne fratre suo cum iitteris procuratoriis conuentus Zoboriensis prae­sentibus dictis procuratoribus eiusdem Domini E­piscopi eodem die coram ipso Domino Karolo re­ge constitutus, omni iuri, omnique proprietati et dominio , quod vei quam in ipsa possessione Cha­pur, et vtiiitatum eiusdem se habere sperassent, ac omnibus priuiiegiis et instrumentis tam regum quam Capitulorum, et aliorum locorum quorum­cunque, et quomodocunque censeantur, super fa­cto eiusdem possessionis Chapur emanatis renunci­asset spontanea voluntate, et dictam possessionem Chapur confessus fuisset pacifice et quiete eidem Domino Episcopo et suis successoribus , ac suae ecclesiae perpetuo reiiquisse, et penitus resignas­se, nil iuris f nilque proprietatis sibi vel suis he­redibus reseruando in eadein. Si qua vero instru­menta , vel priuilegia, seu litteras aliquas studiose vel occulte eumdem Philippum vel fratres suos

Next

/
Thumbnails
Contents