Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

nocere, et eis damna et detrimenta sollicite pro curare, incipiendo ipsam rebellationem et gner­ram liinc ad festLim sancti Petri, de mense Iunii, proxime vel ante si citius poterit. Jlem debet et tenetur idem Dominus Comes amicos eiuitatisTra­guriensis pro amicis, et inimicos pro inimicis vbi­que reputare , tractare et habere ; nec debet fa­cere pacem cum dicto Bano vel aliis, qui sunt vel erunt inimici Ciuitatis Traguriensis sine voluntate dictae ciuitatis, et hominum Traguriensium. Et si dictum Commune (al. si dictus Comes) fecerit cum aliquibus personis pacem, et confederationem con­tra dictum Banum et in damnum et detrimentum ipsius et suorum sequacium debet ponere, et homines Tragurienses contentantur, et volunt esse in dicta vnione, et confederatione contra ipsum Banum. E contra commune Traguriense tenetur promittit, et debet dicto Domino Comiti facere sicut, superius per omnia est expressum, saliia fidelitate e t h o n o r e D o m i n i li e g i s V n g a r i a e , et saluo Domino Duce Venetiae, et suis fidelibus et subiectis. Item promittit dictum commune Tra­guriense eidem Domino Comiti, quodsi exercitus de Tragurio exiret foras, in Sclauoniam contra dictum Bamim, dictus Dominus Coines erit vocatus Capitaneus exercitus gentis Traguriensis, si ipsi Domino Coiniti videbitur et placebit. Item si di­ctus Dominus Comes Pauius, aut sui homines ha­berent casum, vei necessitatem euidentem intrandi ciutiatem Tragtiriensem ; homines Tragurienses promittunt, et debent dictum Dominum Comitem et suos homines recipere in dictam ciuitatem, et eos defendere et iuuare sicut se ipsos, item si di­ctus Dominus Comes vel posset se intromittere in

Next

/
Thumbnails
Contents