Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

fuerint reportatae, nostrum priuilegium eidem super hoc dari faciemus. Datum in Themesvar in octauis Purificationis Beatae Virginis, Anno Do­mini MCCCXXI. Nos igitur consideratis fidelitati­bus et fidelium Seruitiorum meritis ? ipsius Magi­stri Sinka ? Patris sui, quae nobis a toto eo tem­pore, quo in regnum nostrum Hungariae iure et ordine geniturae nobis debitum intrauimus, in di­uersis nostris ac Begni nostri expeditionibus, in obsessionibus et expugnationibus castrorum cum sui proprii sanguinis effusione exhibuit et im­pendit, qui quidem Magister Sinka, vt fidelita­tem fidelitati continuaret, et more solito laudabilia seruitia per augmentationem nostrae potentiae, et prO obseruanda fidelitate nobis ac sanctae regiae Coronae nostrae debita, in expugnalione castri nostri Threnchen vocata, inpendit, quod in no­strum detinebatur praeiudicium, viriliter dimi­canSj per infideles nostros ad id castrum inclusos, nobis et Baronibus ac Nobilibus Re«ni nostri cer­o nentibus, exlilit interemplus. Volenles igitur pro tot et tantis fidelitatibus ac morte Magistri Sinka, patris sui, regiae remunerationis donatiuo recurrere et fauore, praedictas lilteras nostras patentes iustis petitionibus ipsius Petri, filii Sinka f paruuli no­stri Regio inclinati cum fauore in formam nostri priuilegii ad maiorem conseruationem sui iuris redigi facientes, et de uerbo ad uerbum rescribi, ipsorumque possessionem Thosola, cum suis vtili­tatibus et pertinentiis vniuersis, prout tunc Magi­stro Sinka, sic et exnunc Magistro Petro, dicto Churba, fiiio suo, et per eum suis haeredibus^ haeredumque suorum successoribus dedimus f do­nauimus et contuiimus perpetuo possidendam, te-

Next

/
Thumbnails
Contents