Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
excrescentibus hominum maliciis ex corruptela seculi senexentis plerumque iura usurpenlur aliorum, volentes tam ipsos cimes (sic) suis terminis contentos esse, quam et alios racione generalitatis nil posse de Iuribus ipsorum ab eis uendicare. Terras Bossigena, Grebez, Morigne, Mocro et omnes alias ad ius regium pertinentes sub ipsis terminis contentas, a flumine Karka de molendinis usque ad Koleurata, hinc ad Dobrezith, abhinc ad Litharin, inde ad Potrouinith, dehinc ad Katnich, hinc Cossenith, inde ad Sumza (vel Suinza ) dehinc ad Lipilnizam, deinde ad Miclo, hinc ad Blizan, inde ad Bithomisay, abinde ad Choleiane, rursum ad Sinokam, inde ad Orlechmale, hinc ad Ugraienith, usque mare ad boruicam. exceptis tantummodo Labichoa, Radesith, Prepatkniza, Radiu, Blisniza. Quas in nullo uolumus ad ipsos pertinere, eisdem confirmamus. Et in perpetuam slabilitatem sigilli nostri duplicis munimine roboramus. ut nullus unquam banus pro tempore constitutus uolenter, seu quiuis alius racione terrarum predictarum eos possit vel debeat molestare, hoc tamen nolumus pretermitti, quod ijdem nos cum ad maritima ueneriinus, eo recipiant honore, quo domini a subditis recipi consueuerunt, et iuxta nostre magnitudinis decenciam honeste procurabunt habundancius Nunc ulique propter hanc graciam eis factam, quam hactenus facere consueuerunt. Datum per manus venerabilis patris Benedicti Archiepiscopi Colocensis, aule nostre Canceliarij, Revereudo Stephano Archiepiscopo Strigoniensi, Basilio Chanadiensi - Gaulo (sic ) uitrasilvano , Salando Wesprimiensi, Heymone Vaciensi, Pliilippo Zagrabiensi, Lamperto Agriensi, Achiile