Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
proinde ad vniuersorum notieiam presencium, et posteriorum, harum serie volumus peruenire, quod fideles nostri de Sybenico, vna cum comite suo ad nostram presenciam accedentes, priuiJegium inclite recordacionis patris aostri Andree, RegisHungarie illustris, suo sigillo munitum priuilegiali, nobis exbibuerunt, supplicantes, vt illud idem nostro dignaremur priuilegio confirmare, bunc tenorem babens. Innomine sancte Trinitatis, et indiuidue vnitatis. Andreas dei gracia Hungarie, Dalmacie Croacie, Pi^ame, Seruie, Gallicie Lodomerieque Bex imperpetuum. Olim dilecti, et fideles nostri Ciues Sebenicenses nuncios suos cum quodam libertatis sue instrumento a predecessore nostro felicis memorie Rege Stephano ipsis collato, ad nostram praesenciam destinarunt. Petentes humiliter, et deuote , vt libertatem, quam a Rege iam dicto sub instrumenti fidelis consequenciam fuerant consecuti, dignaremur Regio ipsius munimine confirmare. Fuit autem huiusmodi ipsorum continencia instrumenti. An. Dominice incarnacionis MCLXIX. Anno Octauo Regni mei. Ego Stephanus Rex Hungarie , Croacie, atque Dalmacie. Iuro super sanctam crucem vobis Sybenicensibus meis fidelibus ciuibus firmam pacem y mihi , et filio meo , aut successoribus meis Tributarii ne sitis, comitem vero aut iudicem , quem commune et consisilium elegerit ordinabo et lege antiqua constituta vos vti permittam ; praeterea quod introitus portus Ciuitatis duas partes Rex habeat de extraneis, Terciam uero Comes ciuitatis. Decimam autem Clerus. In ciuitatem quoque vestram neminem Hungarorum vel alienigenarum ha-