Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
metas, inferius annotatas, reambulasset, et nullus contradictor extitisset, et ab omnibus , a quibus scire potuisset, diligenter inquirendo, talem super praemissis sciuisset veritatem: quod praedicta possessio Zadany Marcelli et Juche praedictorum fuisset ab antiquo, et priuilegia eorumdem super praedicta possessione confecta, in claustro Fratrum Piaedicatorum de Potoka igue fuissent concremata. Metae vero, quibus dicta possessio Zadany ab aliis terris separatur, prout idem homo noster nobis recitauit, hoc ordine exprimuntur : quod prima meta incipit a parte septemtrionali iuxta quemdam fluuium Orbon-Potoka vocatum, in fine villae Orbon y vbi est meta terrea, deinde progreditur versus orientem, et pertranseundo quemdam montem lapidosum, venit ad vnam metam lapideam, deinde circumeundo quemdam montem Mandalou vocatum , descendit versus fluuium Zadany - potoka nominatum, et venit ad quoddam spinetum , vbi est meta terrea; deinde in eadem plaga eundo venit ad quasdam magnas arbores populeas, pro meta assignatas, et ibi in coniunctione insularum fluuii JBudrugh pertransit ipsum fluuium Budrugh, et per pratum et arbores versus meridiem discurrendo, super quoddam venit promonthorium Zad anylialma vocatum , vbi est meta terrea ; deinde circumeundo tres Jacus, H ozutou, Zelustou ? Lapostou vocatas , progreditur versus villam Wys, et ibi ad iactum vniussagittae circumdat quemdam fluuium Tureser nominatum, deinde regrediendo versus occidentem circuit angulum Budrugh, et eundo versus eamdem plagam venit ad vallem villae Sara; deinde reflectitur iterato versus Septemtrionem, et