Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
dorus, Nicolaus et lohannes filii sui praenotati f liumili cum instantia nobis supplicando postularunt, vt ad huiusmodi donationem eorumdem ad maiorem gestae rei certitudinem nostrum regium consensuin praebere dignaremur: Nos igitur, qui in regiminis solio non solum ad regnandum , verum etiam ad petitiones ficlelium nostrornm iuri et mstitiae congruas et confonnes admittendum, et vota clementer confouendum , a Doraino ordinati praesidemLis, attendentes, quod msta modestaque petitio auribus regiis instillata non debeat displicere, sed ad exauditionis gratiam admitti mereatur; considerantesque fidelitates et seruitiorum merita^ reuera laude digna, quae idem Magister Gallus, ab exordio suae pueritiae cum omni feruore fidelilatis nostro iugiter lateri adhaerendo , et ad beneplacita nostrae Maiestatis se exponendo exhibuit, . et impendit, et adluic de die in diern nobis SLiis gratiosis obsequiis complacere non desistit, per quae noster regius animus mitissime conquiescit. Volentes eidem pro et tot tantis fidelitatibus, dotibus et virtutum meritis, quibus idem reflorere perhibetur, regio occurrere cumfauore, vt alios ad fidelitatis zelum et feruorem accendamus, discant et ceteri sub Principe gratioso deuotius famulari ^ praefatae donacioni ipsius Magistri Theodori, Nicolai etlohannis, filiorum suorum praedictorum, regium nostrum consensum praebuimus etassensum; ipsam donationem ratificantes el perpetuo valere approbantes. In cuius rei memoriam , perpetuamqLie firmitatem presentesconcessimus litteras priuilegiales dupplicis sigilli riostri munimine roboratas. DaUim per manus discreti viri Magistri Ladislai, Titulensis Ecclesiae Praepositi, Albensis Ec-