Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

praecipimus, vt a nulla generali participatioue vti­litatum totius prouinciae Oybiniensis qualicunque modo excludantur ; sed in omnibus deiectis pos­sessionibus atque et aliis vtilitatibus quibuscun­que commuuem consimilem participationem ha­beant; nec aliquis a dictis vtilitatibus praedictos liomines aliquatenus audeat prohibere. Similiter etiam praedicti monasterii homines praefatae com­munitati prouinciae in omnibus generalibus aduer­sitatibus, eisdem et prouinciae decenti auxilio ac­currant in iis, in quibus nostrum fauorem rega­lem habuerint et consensum, excepto, quod pro­ceribus contra pares, in ipsa prouincia existenti­busadstare minime tenentur, nisi primoad concor­diam fuerint reuocati. Ceterum etiam volumus, et sub firmissima poena animaduersionis districtis­sime praecipimus, et mandamus , ne personas prae­dicti monasterii et ordinis, in habitu et vita reli­gionis incedentes aliquis contumeliosis verbis, seu conuitiis quibuscunque vllatenus praesumat mole­stare; quod si quis fecerit, ipsa viila, praedium, vel ciuitas in circuitu , territorio seu metis hoc quod nostrum regiuin edictum perpetuum fuerit in calce eidem seu communitas, aduocatis testibus contra ipsum maleficum, seu transgressorem, co­ram prouinciali Coniite praedicto vel eiusdem ge­rentibus vices, ac etiam prouinciae memoratae, taliter procedere teneantur, vt ipsa poena delin­quentiae omnibus videntibuset audientibus in ter­rorem transeat. Si quis vero in praedictas perso­nas cum iniuria manus iniecerit violentas (quod absit) a predicto Comite, adiutorio communitatis dictae prouinciae, si necesse fuerit aduocato, talis maleficus regio nostro iudicio districtissima cum

Next

/
Thumbnails
Contents